- IGUANA Mexicana
- IGUANA Mexicanaanimal est, quod more piscium natat ac sub aquis degit; et more quadrupedum, veprium herbarumque inter arboreta luxuriatur, arboresque scandit. Forma crocodilo simillimum, solo cutis colore differt, qui in atrum inclinat et duritie; utpote, quod sine squamis tersum, ac de more serpentum maculosum est. Per dorsi longitudinem spinas habet pectinatim ad caudam usque descendentes, in modum serrae dentatas aculeatasque. Oris rictus magnus est, dentes modici et minuti; ungues avium unguibus similes, sed debiles et innoxii. Oviparum est, et magnum ovorum numerum parit, quae gustui gratissima; decem, imo viginti dierum spatium sine cibo ac potu vivit. Caro dulcissima ac maximarum in America deliciarum ac illecebrarum mensalium complementum est; quod ab indigenis demum Hispani dedicêrunt. Primi enim horum, cum in illas plagas penetrâssent, Iguanam, utpote visu horridam, diu neglexêrunt; donec a Barbaris edocti, non nisi Magnatum illam servari epulis, demum gustus sui eam scitamentum fecêrunt. Georg. de Sepibus in Colleg. Rom. S. 7. Museo p. 28. Vide quoque Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 62.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.